[Text: J. H. Sbaralea and C. Eubel, eds. (1983), Bullarium franciscanum 7 vols. Rome: Vatican, 1:400a-02b (no. 114)]
Dilectis filiis Generali, & Provincialibus, ac Custodibus, ceterisque Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ordinem vestrum illo prosequentes affectu, quod ipsum inter alios laudabilibus continue proficere incrementis ferventer optemus, libenter ea, per quae opportuni vigoris recipiat fulcimentum, paterna sollicitudine procuramus. Hinc est, quod cum quaedam dubia, & obsura, quae in vestra Regula continentur, animos vestros cujusdam confusione implicitatis involvant, & nodosae intricationis difficultate impediant intellectum; & felicis recordationis Gregorius Papa Praedecessor noster aliqua ex eis exposuerit, & declaraverit semiplene: Nos obscuritatem ab illis perfectae interpretationis declaratione omnino amovere volentes; & ambiguitatis scrupulum cura ipsa de vestris cordibus plenioris expositionis certitudine penitus amputare: dicimus, quod per eamdem Regulam quoad observationem Evangelii, quam injungit, non nisi ad ea dumtaxat Evangelii consilia tenemini, quae in ipsa Regula praeceptorie, vel inhibitorie sunt expressa. Licet autem Ministris Provincialibus, tam eorum Vicariis, quam aliis providis Fratribus venientium ad Ordinum receptionem pro suis Provinciis de consilio Fratrum committere discretorum; non tamen expedit converti volentes indifferenter admitti, sed illos tantum, qui suffragantibns [sic] eis litteratua, & aliis laudabilibus circumstantiis, possint utiles esse Ordini, sibique per vitae meritum, & aliis proficere per exemplum.
Sic vero Ministri [400b] egressos ab Ordine, cum redierint, ad ipsum recipiant; & ejiciant in certis casibus secundum terminationem vestri Generalis Capituli jam receptos. Quamquam vero praedicta contineat Regula, quod Clerici faciant Divinum Officium secundum ordinem Sanctae Romanae Ecclesiae, excepto Psalterio, ex quo habere poterunt Breviaria: cum tamen Divino intersunt Officio, cum aliis celebrantes, tunc eis illud sufficit; & ad dicendum Officium proprium non tenentur.
Et licet in eadem Regula sit prohibitum, ne Fratres recipiant per se, vel per alios denarios, vel pecuniam ullo modo: possunt tamen, si rem sibi necessariam, aut utilem velint emere, vel solutionem facere pro jam empta, vel nuncium ejus, a quo res venditur, vel aliquem alium volentibus sibi eleemosynam facere; nisi eidem per se, vel per proprios nuncios solvere maluerint, praesentare: & taliter presentatus a Fratribus non est eorum nuncius, licet presentetur ab ipsis, sed illius potius, cujus autoritate solutionem facit, seu recipientis eamdem: & ad ipsum (si soluto emptae rei pretio de hujusmodi eleemosyna remaneat aliquid apud eum) possunt etiam Fratres pro suis necessitatibus, vel commodis licite habere recursum.
Si vero pro aliis Fratrum necessitatibus, aut commodis nominetur aliquis, vel praesentetur ab eis, potest ille commissam sibi eleemosynam, sicut Dominus conservare, vel apud spiritualem, vel familiarem amicum Fratrum nominatum, vel non nominatum ab ipsis deponere, per eum loco, & tempore pro ipsorum necessitatibus, vel commodis, sicut Fratres expedire viderint, dispensandam, seu etiam ad personam, vel loca alia transerendam: Ad quos etiam Fratres pro hujusmodi necesitatibus, seu commodis sana con[401a]scientia recurrere poterunt, maxime si negligentes fuerint, vel necessitates, aut incommoda ignoraverint eorumdem. Et taliter nominati, vel presentati a Fratribus, non sunt eorum nuncii, seu depositarii, sed illorum, a quibus eis pecunia, vel denarii committuntur: nec Fratres per se, vel per interpositas Personas denarios, vel pecuniam recipiunt nominando, aut presentando sic aliquos, seu ad hujusmodi nominatos, vel presentatos taliter recurrendo; cum non sit intentionis eorum, ut de ipsorum autoritate hujusmodi denarii, vel pecunia conserventur, aut ab eis nomine depositi exigantur: licet nunciis, vel depositariis ipsis committantur pro necessitate, vel commodo eorumdem.
Et cum in dicta Regula subjungatur, quod pro necessitatibus infirmorum, & aliis Fratribus induendis, per amicos spirituales Ministri tantum, & Custodes sollicitam curam gerant: debent alii Fratres curam hujusmodi, quae praefatis Ministris, & Custodibus ex Regula precipue incumbit, cum sibi ab illis commissa fuerit, gerere diligenter. Dicimus insuper, quod cum in ipsa contineatur expresse, quod Fratres nichil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem: nec in communi, neque in special debent proprietatem habere; sed locorum, & domorum, ac utensilium, & librorum, & eorum mobilium, quae licet habere, Ordo habeat usum: Et Fratres, secundum quod Generalis, vel Provinciales Ministri dispensandum duxerint, eis utantur. Nec vendi debent loca, domus, vel mobilia hujusmodi, seu extra Ordinem commutari, aut alienari quoquo modo, a quibuscumque personis ad usum Fratrum donata, vendita, permutata, seu quocumque justo modo vel translata, sunt, vel fuerint, nisi Apostolica Sedes, vel Ecclesiae Romanae Cardinalis, qui pro tempore fuerit Ordinis Gubernator, Generali, seu Provincialibus Ministris autoritatem super hoc [401b] praebuerit, vel assensum: cum tam immobilium, quam mobilium hujusmodi jus, proprietas, & dominium (illis solis exceptis, in quibus expresse donatores, seu translatores sibi proprietatem, & dominium reservasse constiterit) nullo medio ad Ecclesiam ipsam spectent; cui domus, & loca praedicta cum Ecclesiis, ceterisque suis pertinentiis (quae omnia in jus, & proprietatem Beati Petri suscipimus) omnino tam in spiritualibus, quam temporalibus immediate subesse noscuntur.
De vilibus autem mobilibus, vel parum valentibus liceat Fratribus pietatis, seu devotionis intuitu, vel pro alia honesta, & rationabili causa (obtenta prius super hoc Superiorum suorum licentia) extra Ordinem aliis elargiri.
Illud quoque Regulae praedictae Capitulum, ubi dicit: Ut si qui Fratrum, instigante humani gneris inimico, mortaliter peccaveritnt, pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter Fratres, ut recurratur ad solos Ministros Provinciales; teneantur ipsi Fratres ad eos recurrere, quam citius poterunt sine mora: ad manifesta tantum, & publica pertinet. Possunt tamen idem Ministri pro Fratrum laboribus, & periculosis discursibus evitandis, si expedire viderint, Custodibus, & aliis discretis Fratribus Presbyteris super iis committere vices suas. Volumus autem, ut ipsi Ministri constituant, vel constitui faciant tot per Provincias, quot ad hoc necessarios noverint, de maturioribus, & discretioribus Fratribus Sacerdotibus, qui super hujusmodi peccatis, cum occulta, vel privata fuerint, audiant Poenitentes, nisi Ministris, aut Custodibus suis ad loca eorum declinantibus maluerint confiteri.
Ad haec pro eo, quod in Regula dicitur: ut decedente Generali Ministro, a Provincialibus Ministris, & Custodibus in Capitulo Pentecoestes fiat electio successoris: dicimus, quod singularum Provinciarum Custodes unum ex se constituant, quem cum [402a] suo Provinciali Ministro pro ipsis ad Capitulum dirigant, voces suas committentes eidem. Et cum juxta Regulae praefatae tenorem, nulli Fratrum liceat Populo predicare, nisi a Ministro Generali fuerit examinatus, & approbatus, & sibi officium praedicationis ab ipso concessum: Potest idem Minister vices suas Ministris Provincialibus, & eorum Vicariis committere in hac parte: ita tamen, ut ipsi Provinciales, vel idem Vicarii in ipsorum Provincialium absentia una cum Diffinitoribus in Provincialibus Capitulis Fratres suarum Provinciarum, qui examinatione indigere credunt, examinent, approbent, eisque hujusmodi officium, prout secundum Deum viderint expedire, concedant. Si qui vero examinari non egent pro eo, quod in Theologica facultate, & praedicationis officio sunt instructi, si aetatis maturitas, & alia, quae requiruntur in talibus, conveniant in eisdem; possunt de Generalis, vel suorum Provincialium Ministrorum licentia, seu mandato Populo praedicare. Per id autem, quod in eadum Regula continetur, quod Fratres non ingrediantur Monasteria Monacharum praeter illos, quibus a Sede Apostolica concessa fuerit licentia specialis: dicimus ingressum in Monasteria tantummodo Monialium inclusarum Ordinis Sancti Damiani prohibitum fore ipsis; ad quae nemini licet ingredi, nisi ei a Sede Apostolica facultas super hoc specialiter tribuatur. Et nomine Monasterii Claustrum, domos, & officinas interiores volumus comprehendi. Ad aliarum vero Coenobia Monialium possunt, sicut & alii Religiosi, Fratres illi ad praedicandum, vel [402b] petendum eleemosynam, aut pro alis honestis, & rationabilibus causis accedere, ac intrare, quibus id a Superioribus suis pro sua fuerit maturitate, vel idoneitate concessum.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Lugnuni xviii. Kal. Decembris Pontificatus Nostri Anno Tertio.