Ordinances of Albacina 1529 Latin

PART ONE

INSPIRATION AND INSTITUTION

SECTION TWO

EARLY CAPUCHIN LEGISLATION (1529 – 1643)

I

LATIN VERSION OF THE ORDINANCES OF ALBACINA (1529)

from I Frati Cappuccini, a work of Costanzo Cargnoni, Edizioni Frate Indovino, Perugia, 1991, I, pages 178-225.

Constitutiones editae in prima generali congregatione Alvacinae coacta, anno 1529

1. Primo omnium, obsecramus et hortamur in Domino universos nostrae congregationis fratres, ac praesertim superiores, qui vicarium Dei locum tenent, ut omni studio harum constitutionum culturae invigilent, pulchramque hanc Ordinis harmoniam a Domino institutam tueantur. Nam si ea ipsa, quae sensu ac ratione carent, praestitutum sibi a Deo ordinem observant, sane multo magis qui ratione prediti sunt, atque il potissimum, qui angelorum instar Deo adstant, atque eidem famulantur, in id adniti debent, ut clarissimorum speculorum instar, ac velut coruscantia orbis luminaria, ceteris ad Deum, qui ultimus omnium scopus et finis est, sanctis verbis ac sanctioribus vitae exemplis revera duces se praebeant, quo et alii, fratres uniformiter ea quae in his constitutionibus continentur, sollicite servare studeant.

Nec tamen his aut novam regulam praescribere, aut antiguum vivendi modum mutare, quin etiam nec ulli fratrum mortalis peccati laqueum iniicere intendimus, si aliquando is illos contraire contingat; sed omnium pedes deosculantes, hortamur in Domino primum superiores, dein reliquos fratres, ut has constitutiones pure ac simpliciter et sine glosa custodire curent, quousque Dominus dignetur per alios servos nobis illuminatiores aliud statuere.

Quamquam vero hae constitutiones a nobis hoc tempore edantur, quo pusilla ac tenuis adhuc congregatio haud multis repagulis indiget, quibus in perfecta regularis observantiae norma contineantur, plurimaque successu temporum in posterum addenda sint, cum religio in ampliores se provinciarum ac conventuum propagines dilataverit; has tamen constitutiones, quas et communis oratio et Dei spiritus ac religiosa simplicitas peperere, fixas semper ac immotas esse optamus, quas etiam sanctae romanae Ecclesiae iudicio ac sententiae subicimus.

Quae igitur nunc pro communi congregationis utilitate constituere nobis opportunum visum est, haec sunt.

2. Imprimis, quod ad horas canonicas spectat: universos hortamur et statuimus, ut illae devote, debitis intervallis, absque ulla vocis productione aut variatione, aut cantu, ab omnibus in choro persolvantur. Matutina hora, iuxta antiquum religionis nostrae morem, media semper note dicatur; reliquae vero competentibus horis, sexta et nona exceptis, quae secundum receptam consuetudinem recitari poterunt.

3. Praeterea statuimus, ne aliud officium in choro persolvendum addatur, praeter officum beatae Virginis. Quod si aliquis fratrum ex speciali devotione recitare voluerit septem psalmos ponitentiales, officium defunctorum sive alias orationes vocales, id solus, vel cum socio extra chorum praestare poterit, quandiu officium in choro non persolvitur, ne qui in choro, vel in ecclesia orationi mentali vacant, corum strepitu perturbentur. Id vero statuitur, primo, ut fratres una convenientes, maiori cum devotione debitum canonicarum horarum pensum solvant, a Regula et ab Ecclesia prescriptum, tum etiam ut plus otii nanciscantur, ad privatas ac mentales orationes exercendas, quae solis vocalibus multo sunt utiliores ac prestantiores.

4. Item statuimus ut in oppidis aut urbibus, ubi est ecclesiarum copia, eoque saeculares ad divina officia audienda confluere possunt in triduo Maioris Hebdomadae matutina hora, non in vespere diei, sed iuxta morem media nocte persolvatur. Haec enim erat antiquorum patrum consuetudino.

5. Item statuimus, ne fratres ullo pacto ad mortuorum funera accedant; neque exequias prosequantur, praeterquam in casu necessitatis. Neque ad processiones conveniant, praterquam ad eam quae celebratur in die Corporis Christi, et in Rogationibus, et in publicis necessitatibus. A ceteris vero, dummodo citra scandalum fiat, quoad fieri poterit, abstineant, ut solitudini et quieti magis vacent.

6. Item statuimus, ut una duntaxat missa in conventu quotidie celebretur, iuxta antiquam Ordinis consuetudinem, cui alii sacerdotes assistant; praesertim cum ea fuerit sancti patris nostri Francisci mens et admonitio. Idcirco superiores neminem ceterorum sacerdotum celebrare cogant, praeterquam in diebus solemnibus, seu in tempore necessitatis. Ac summo studio invigilent, ne missarum trigesimos, sive alium missarum numerum celebrandum recipiant, ne sacerdotibus celebrandi necessitas imponatur.

Caveant quoque omnino superiores, ne prava cupiditate ducti, populous ad eremos ac monasteria missarum celebratione alliciant, ut pro is eleemosynas ab ipsis accipiant. Denique id statuimus ac ordinamus, ut nullo modo se ad missas pro saecularibus celebrandas obstringant. Quod si quispiam a nobis missam celebrari petierit, prudenter ei responderi poteri, nos pro eo in missis Deum rogaturos, tum in missa collecta pro eo addatur, ut illius devotioni satisfiat. Quod si interdum missam ex charitate pro aliquo celebrari contigerit, penitus pro ipsa, aut orationibus, pro quocumque persolutis, pretium aut eleemosynam recipi prohibemus; quod si is panem, vinum aut aliud ad victum necessarium attulerit, ea non secus recipiantur, quam si nulla pro eo oratio facta esset. Missa enim et oratio pure ac simpliciter ex charitate Deo offerri debent.

7. Item statuimus t consueta flagellatio quotidie post matutinam horam fiat, praeterquam in hyeme, ubi frigidiora sunt loca; tunc enim ad diei vesperum transferri poterit.

8. Item statuimus, ut orationi mentali statis horis ac temporibus quotidie vacetur. Tempora vero orationi destinata erunt: integra hora ante tertiam in mane; I| altera vero post vesperas, quae nulla ratione praetermittendae sunt, praeterquam ab lis qui vel morbo laborant, quibus una sufficere debet, vel qui a superiori o ingruentem aliquam necessitatem impediuntur, cui omnino parere debent.

Meminerint vero has horas, ad publicum religionis bonum ac rectum ordinem institutas esse pro his potissimum fratribus, qui spiritu frigidiores ac negligentiores sunt, ut peremptoria harum horarum praescriptione ad orationem, religiosis viris necessariam, compellantur. Fervidi enim ac devoti fratres, haud duabus hisce horis contenti sunt, sed omne tempus quod illis ex obedientiae operibus reliquum est, in orationibus a meditationibus insumunt, et tamquam veri oratores ubique orant et Patrem in spiritu a veritate adorant. Ad hoc orationis studium maxime fratres omnes hortamur, ob id potissimum, quod hic omnium finis ac scopus sit, ut Deo perfecta charitate adhaereamus.

8. Praeterea statuimus, ut silentium ab omnibus inviolabiliter servetur, a primo signo completorii, quousque missa conventualis celebrata fuerit, quod legititum sempiternum esse volumus. Ac praterea a Paschate usque ad festum Assumptionis beatae Mariae, signum silenti post refectionem matutinam et ablutionem vasorum coquinae quotidie detur, a cunctisque silentium usque ad horam vespertinam servetur.

Quod si aliquis fratrum eo tempore silentium violaverit, seipsum publice accuset, et pro poenitentia flagellationem accipiat.

9. Statuimus praeterea quod si saecularium aliqui, hoc silentii tempore, vel alio ad monasterium accesserint, ianitor, qui nonnisi prudens, devotus ac morigeratus eligi debet, superiorem, vel alterum ab eo hic muneri deputatum admoneat, qui eos comitetur, ac spiritualibus colloquiis aedificet. Reliqui vero, quibus id munus minime demandatum est, a saecularium colloquio et conversatione, praeterquam causa gravi urgente, abstineant.

11. Statuimus ut guardiani ac superiores locorum, in refectorio, dum fratres refectionem sumunt, curent ut spiritualis semper aliquis liber legatur, quem omnes devote audiant, ut antiqua est religionis consuetudo, et habetur in decretali: «Quod in mensa religiosorum habeatur lectio».

12. Nemo vero saecularium ad communem fratrum mensam admittatur, nisi gravissima causa id postulet. Cum vero admittuntur, mensa mappa non sternatur, sed consueta tantum mappula, tam saecularibus quam singulis fratribus, apponatur.

13. Statuimus ut in mensa unicum tantum cibi aut pulmenti genus apponatur. Cum vero tempus leiunii fuerit, coctum aut crudum acetarium addi poterit. Quod si pisces, carnes, sive aliud absonium fratribus eleemosyna datum fuerit, eo opportune vesci poterunt cum benedictione Domini, dummodo duo tantum cibariorum genera ex his que a popinae magistro administrantur, mensae apponantur.

14. Statuimus quod si quis fratrum voluerit a carnibus et a vino abstinere, ad quod omnes in Domino hortamur, eos superiores impedire non valeant, nisi ipsos indiscrete se gerere, atque illud abstinentiae genus aperte in eorum perniciem cedere animadverterint. Quam ob rem superiores non nisi discrete ac prudenter subditos ad huiusmodi abstinentias hortentur. Subditi vero in his non pertinaciter aut cervicose se gerant, sed prelatis obcediant. In mensa tamen vinum non nisi bene aqua dilutum adhibeatur.

15. Eodem quoque modo si fratrum quispiam, aut amplius ieiunare, aut quadragesimale ieiunium aliquod, in Regula non expressum, celebrare voluerit, a superioribus non impediatur, dummodo id illi minime noceat, ut superius dictum est, et in communi mensa communibus cum aliis cibis utatur.

16. Item domorum nostrarum suppellex tenuis sit ac vilis, sicut pauperes decet, et a sanctis patribus nostris edocti sumus, ita ut in omni re, quae ad usum domus spectat, paucitas, vilitas ac paupertas cumprimis effulgeat.

17. Item statuimus ne carnes, ova, caseus, data opera mendicentur. Ouod si elee-||mosynario haec sponte a fidelibus offerantur, recipi poterunt, dummodo in omnibus servetur ac splendeat sanctae paupertatis virtus.

Et si haec ipsa a benefactoribus ad conventum mitti contigerit, caveant magnopere superiores ac ceteri fratres ne, si his monasterium sufficienter abundaverit, avaritia aut cupiditate ulla se vinci sinant, tamquam divinae providenfine minus fidentes, ut ad augendam annonam, quae abundantiora sunt, recipiant, et ad futuri ac lautioris victus provisionem servent; sed potius altissimae paupertatis, quam Deo promisimus, statum considerantes, ea recusent. Haec enim illa paupertas est, que, ut docuit seraphicus noster pater sanctus Franciscus, «nos, charissimi fratres mei, haeredes et reges Regni colorum instituit: pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra, quae vos perducat in terram viventium». Cum vero haec recipiuntur, in his ea tum quantitas, tum qualitas attendi debent, que Regulae nostrae paupertatem non excedant.

18. Praeterea statuimus ut superiores, in eleemosynis mendicandis ita cauti ac prudentes sint, ut diuturnam rerum provisionem effugiant, sed res necessarias vel qualibet die emendicent, vel per trium dierum spatium, aut ad summum per unius hebdomadis tempus reponant; fixum semper in animo gestantes, atque opere exhibentes altissimae paupertatis statum, quem De in religionis professione promisimus.

19. Item statuimus, ut nemo superiorum, aut aliorum fratrum audeat in conventu dolium aut cadum vini ad fratrum usum reponere, sed cenophoris tantum, ac lagenis ad vinum excipiendum utantur. Totque dumtaxat adhibeant, quot fratrum familiae necessariae erunt.

20. Statuimus praeterea ut si aliquis fratrum solo habitu contentus esse voluerit, id illi cum benedictione Dei et beati patris Francisci liceat: hoc enim illi Regula indulget; sed qui pluribus ad frigus perferendum indiguerit, tunicam habeat vilem a pauperem, que longitudine non inferius, quam ad media crura se extendat. Quod si infirmi aut debiles aut senes fuerint, qui periculo facto plures panos deposcant, his pallium seu mantellum a superioribus concedatur, quod usque ad manuum extremitatem fluat. Funes vero, quibus fratres pracinguntur, rudes sint, asperae ac simplicibus nodis contractae, non autem curiosius elaboratae.

21. Pannos vero, quibus fratres induuntur, iuxta praesentem, non futuram fratrum necessitatem superiores provideant, spem ac fiduciam in Domino ponentes, qui vestit lilia agri.

22. Caveant superiores et fratres, ut habitus latitudo undecim palmos communes non excedat; his vero qui corpulenti fuerint, palmus unus tantum addi possit. Tunica ad septem palmos pertingat. Manicae vero tam habitus quam tunicae adeo arctae sint ac pauperes, ut brachiis tantummodo induendis et exuendis sufficiant.

23. Statuimus itidem ut qui nudis pedibus incedere non valent, ubi per aliquot dies experimentum sumpserint, sandalia, vel soleas deferant, uti legimus apostolos et priscos nostros patres detulisse. Ea vero sint vilia, simplici funiculo consuta, quemadmodum pauperes decet, et nullo modo calepodis utantur.

24. Statuimus praeterea, ut verbi Dei concionatores, cume ad Dei verbum praedicandum iter faciunt, non amplius quam duos aut tres libros, quos sibi magis necessarios iudicaverint, secum ferant. Superiores vero eos praedi-catores, quos ampliori predicationis gratia a Deo praeditos noverint, otiosos esse non sinant, sed in vineam Domini mittant, ut in ea non modo quadragesi-mali tempore, sed alis quoque anni temporibus laborent.

Qui vero ad id munus ordinati fuerint, meminisse debent, potissimam predicationis partem esse ipsius praedicatoris vitam, atque honestam conversationem. Quapropter minus verborum ornatum ac subtiles speculationes curantes, magis audientium utilitati student, pureque ac simpliciter sanctum || Domini nostri Evangelium praedicent. Ceteris vero sacerdotibus et clericis qui predicatores non sunt, unus tantum spiritualis liber, vel manuscriptus, vel impressus simul cum breviario concedatur, lisque contenti sint.

25. Praterea statuimus, ut nullus fratrum ea, quae alterius fratris usui concessa sunt, absque illius ac superioris licentia, sibi vindicet; qui secus egerit, se in refectorio ante superiorem accuset, qui illum graviter increpatum jubeat semel in pane et aqua leiunare, ne rursus in idem vitium impingat. Ii vero, quibus res aliqua in usum concessa est, signum illi aliquod apponant, quo dignosci queat.

26. Item statuimus, ut fratres omnes vilibus pannis induantur, sicut in Regula praecipitur; lique ex vilioribus et abiectioribus eligantur, qui in ea regione commode haberi possunt.

27. Nemo vero in via peram, galerum, lagenulam secum ferat, sed bina dumtaxat mutatoria ac gemina strophiola habeant, qui is indiguerint. Caveantque ne aut breviaria, aut breviariis signacula, aut coronae, quibus utuntur, curiositatem aliquam praeseferant; neque alia sibi vendicent, quae muliebrem potius levitatem, quam religiosam gravitatem ac rerum omnium contemptum redolent.

28. Statuimus praeterea, ne ullus studia literaria erigere praesumat, sed Scriptura Sacra tantummodo, atque aliqui devoti auctores legantur, qui Deum amare et Christi crucem amplecti doceant.

29. Praeterea, nemo ad audienda aliorum peccata confessarius deputetur, qui saltem quadragesimum annum non attigerit; sitque probatae vitae, devotus, ac virtutibus ornatus, qui ea scientia praeditus sit, ut sciat discernere inter lepram et lepram. Saecularium vero confessiones audire nemini permittatur, nisi urgentissima ac prorsus necessaria causa id postulet, quod ipsis superioribus iudicandum relinquitur. Omnis enim regula patitur exceptionem.

30. Statuimus praeterea, ne monialium cuiuscumque Ordinis cura a nostris suscipiatur, nisi de expressa capituli generalis licentia.

31. Item statuimus quod libri omnes in communi quodam loco reponantur, praeter eos qui speciali alicuius fratris usui conceduntur; quos si alter ex fratribus ab eo mutuo petierit, ei minime denegare debet, dummodo iis actu non utatur. Idque de licentia superioris fiat, ne usus proprietatis crimen incurrat, quod de ceteris quoque rebus, quantumvis exiguis, intelligi debet.

32. Item, nullus fratrum quicquam, aut in Ordine aut extra Ordinem, dono cuiquam largiatur, absque sui superioris licentia.

33. Nemo litteras vel ad suos vel ad extraneos scribat, nec scriptas mittat aut recipiat, nisi a suo superiore licentiam obtinuerit.

34. Item statuimus, ut qui ad vitam nostram et Ordinem recipiendi sunt, primum per quindecim dierum spatium, in conventu sub saeculari habitu retineantur. Superioresque pure illum Regulae locum observent, ut illis dicant verbum sancti Evangelii: «quod vadant et vendant omnia que habent, et ea studeant pauperibus erogare». Tum id, quod sequitur, praestent: «Postea concedant ei pannos probationis», ita ut prius sua pauperibus distribuant, quam ad habitum recipiantur.

35. Nullus quoque recipiatur ad Ordinem, qui quindecim suae aetatis annos non excesserit, isque nec faciem puerilem habeat. Qui enim eiusmodi sunt, omnino recipi non debent. Caveantque superiores maiores, ne contra hoc decretum aliquem recipiant.

36. Novitii vero tempore probationis totam Regulam ad verbum ediscant, ac memoria teneant, in idque magistri novitiorum incumbant.

37. Praeterea statuimus ut clericis a laicis recenter professis dentur ma-gistri, quibus per quadriennium subsint, ab lisque perfecte in via spiritus ac perfectionis instruantur.

38. Nullus professorum audeat vel presumat ingredi in cellam alicuius novitii absque licentia magistri vel guardiani. Nemo quoque novitiorum ingrediatur cellam alterius fratris, nisi de licentia sui magistri aut guardiani, qui secus egerit, per integrum diem in pane et aqua leiunet, seipsumque publice coram superiore accuset.

39. Fratres novaculas non habeant, nisi forte unicam pro urgente interdum aliqua necessitate, vel ad sanguinem infirmis sectionibus detrahendum. Tonsura autem fratrum qualibet vigesima die forficibus fiat.

40. Practerea statuimus, quod cum fratres novas eremos ac monasteria erigere voluerint, illud tantum terrae spatium sibi vendicent, quantum pauperi nostro statui congruere visum fuerit.

41. Item procuratorum aut sindicorum nullam volumus apud nos fieri mentionem, sed illud perpetuum nobis ac inviolabile sit, ut procurator ac sindicus nobis alius non sit, praeterquam Christus Dominus noster; nostra vero procuratrix et protectrix sit beatissima Virgo Mater Dei; noster quoque substitutus beatus pater Franciscus; alios vero omnes procuratores omnino relicimus. Quod inviolabiliter observari volumus.

42. Praeterea statuimus, ne in monasterlis alantur iumenta, aut asini, aut muli, aut equi, sed praelati nostri pedestres incedant. Quod si ob infirmi-tatem, aut alia legitima de causa, alicui necessario equitandum esset, asino insideat, exemplo Christi, qui super asinum sedit, et beati patris Francisci, qui, cum extrema necessitate laboraret, asino vectus fuit; nec alio iumentorum genere eos usos fuisse legimus. At quo tempore, quave de causa, cuique equitare permissum sit, ex Regula addiscant.

43. Prasterea statuimus, ne fratres ullo modo, vel in monasterio, vel extra monasterium, biretta aut galeros deferant.

44. Casus qui in «familia» reservantur, a superioribus reservati intelligantur, a quibus praeter eos nemo possit absolvere.

45. Item, diebus mercurii, omnes a carnibus abstineant.

46. Item nemo clave cellam, aut aliud obfirmet, sed cellae perpetuo ingredi volentibus pateant.

47. In omnibus monasteris, ubi id commode fieri poterit, una aut altera cellula longius a fratrum habitatione, in solitario aliquo loco extruatur, ut si quispiam fratrum perfectiori Dei Spiritu inflammatus, eremiticam vitam silentio ducere divina inspiratione voluerit, idque superiori bene visum fuerit, in eam possit cum Dei ac superioris benedictione secedere, ac solitarie vivere.

Eapropter universos superiores hortamur, ut si quos huic vitae idoneos fratres offenderint, hunc illis secessum minime denegent. Qui vero in solitudinem seccesserint, silentium servent, || cum nemine, praeterquam cum superiore ac spirituali eorum patre absque superioris licentia colloquantur; nec ullus fratrum ad eos conversationis gratia accedat. Quotidie illis e monasterio necessaria ad victum cibaria cum silentio ac sine strepitu deferantur, ut tranquille Deo atque orationi, qua perfectius Deo uniuntur, vacare possint.

48. Item statuimus, ut tam vicarii generales, quam provinciales et guardiani officiorum suorum confirmationem in capitulis accipere valeant, quamdiu in iis bene se gesserint et regularis vitae observantiam tueri studuerint.

49. Quod si superiores, tam maiores quam minores, nimirum vicarii generales et provinciales, non recte suis muneribus fungantur, sed eorum gubernatio confraternitati perniciosa fuerit, volumus ut discreti et vocales in capitulo illos possint deponere et alios in eorum locum subrogare. Guardiani vero, qui eo munere se indignos praebent, a vicario provinciali cum definitorum consilio removeri possint. Ceterum vicari generalis confirmatio in quolibet triennio fiat; provincialium vero singulis annis, identidem et guardianorum.

Illud vero prae omnibus admonemus, ut electiones omnes pure ac simpli-citer peragantur, in Dei gloriam ac publicam fraternitatis utilitatem, in id tantummodo mentis oculum defigentes, ut regularis disciplina magis in dies illustretur. Omnem in comitiis honorum ambitum, prensationes, conventicula angue peius fugiant; qui enim similia agunt, a Deo Opt. Max. atque a beato patre Francisco sciant se esse maledictos.

50. Praeterea statuimus, ne extra capitulum loca ad habitandum recipiantur, nisi de auctoritate et licentia patris vicari generalis. Loca vero, quae aedificanda erunt, extra urbes aut oppida eligantur, quae uno saltem milliario ab illis distent, perpetuoque urbium aut dominorum potestati subiaceant, qui ea fratribus concesserunt. Ea quoque conditione a fratribus recipiantur, ut ea possint deserere, quoties ibi Regula pure observari non posset, aut ipsi locorum Domini ea sibi repetere vellent; tunc enim, absque ulla mora aut contradictione, fratres ab lis locis discedant, atque alio ad agendum poenitentiam cum Dei benedictione pergant, quo a suis superioribus destinati fuerint.

51. Item statuimus, ut monasteria, quae extruenda erunt, quam humiliiter fieri poterit, ex viminibus et luto aedificentur, vel ex terra et lapidibus, ubi vimina ad manus haberi non possunt, ecclesia excepta, quae decenter aedificari debet, iuxta tamen nostrae paupertatis statum angusta. Cellae vero ita pauperes, humiles et angustae sint, ut sepulchra potius viventium et poenitentium ergastula, quam suaviter habitantium loca videri possint.

52. Fratres quoque in cellis picturas curiosas au pretiosas non habeant, sed pauperculis imaginibus Christi Domini nostri crucifixi et beatae Virginis, aut cruce lignea mysterii passionis dominicae, veluti lancea, spongia, arundine ornata, aut aliis huiusmodi, sint contenti.

53. Praeterea statuimus, ut si aliqua monasteria extructa nobis oblata fuerint, nullo pacto recipiantur, nisi fuerint humilia ac pauperrima, et tam ecclesia quam domus tam vili modo fabrefacta, ut sanctae paupertatis, iuxta sancti patris nostri Francisci mentem ac voluntatem sint consentanea, sicut idem admonuit dicens: «Fratres habeant ecclesias et habitacula paupercula, et que pro ipsis construuntur omnino non recipiant, nisi fuerint secundum sanctam. paupertatem, quam in Regula firmiter promisimus, ibi hospitantes sicut advenae et peregrini». Cum vero huiusmodi loca recipienda sunt, superiores, seniorum atque eorum qui zelum paupertatis habent, consilium adhibeant ac sequantur.

54. Praterea statuimus ut fratres qui nulla corporis imbecillitate aut infirmitate laborant, vel super nudas tabulas, vel is storea, aut palea tantumadhibita, absque culcitra stramentitia dormiant; et qui voluerint, pulvinari stramentitio sub capite utantur.

55. Caveant quoque fratres, ne ullo pacto mulieres loca nostra aut eremos ingredi sinant, prudenterque eas ab eorum ingressu arceant; nam, ut Augustinus ait: «Mundus et mulier non facile aliterque quam fugiendo vincuntur».

56. Item statuimus, ne alia, praeterquam fratrum nostrorum defunctorum cadavera, in nostris eclesiis admittantur, nisi forte pauperis alicuius esset, cui a parocho ob paupertatem, sepultura denegaretur. Horum cadavera, si ad eremos ac loca nostra delata fuerint, recipiantur et sepultura donentur, quia opus pietatis est. Nec aliquid pro sepultura accipiant, sed pro anima illius ex charitate Deum exorent.

57. Statuimus praeterea, ut fratres extra statuta refectionis tempora cibum non sumant, caveantque ne per hortum incedentes, puerorum more, fructus sive aliud ad edendum carpant absque superioris licentia: id enim religioso valde indecorum est. Cum vero iter facientes refectione indigent, ante refectionem semper a maiori ac seniori fratre benedictionem petant, atque hoc ipsum servent cum ad alia monasteria divertunt, ut sine superioris licentia nihil omnino gustent.

58. Item statuitur, ut cum vel tempore silentii, vel aliis temporibus intra seu extra || monasterium loquendi necessitas urget, assuescant fratres semper submissa voce ac humiliter loqui: id enim religiosos maxime decet. Alterque alterum honore ac reverentia praevenientes, ab omni superbiae actu, aut contentionis animositate, velut Dei servi ac humiles Crucifixi discipuli abstineant.

59. Statuimus praeterea, ut nullus fratrum, sub poena excommunicationis et privationis omnium officiorum, ab una ad alteram provinciam transeat, absque licentia patris vicarii generalis.

60. Neque de loco ad locum absque superioris oboedientia migret, cui socius assignetur, ubi id commode fieri poterit.

61. Item statuimus ut conventuum familiae, septimum vel octavum fratrum numerum non excedant, praeterquam in magnis civitatibus ubi decem, vel duodecim circiter fratres commode habitare poterunt. In reliquis vero urbibus aut oppidis non amplius quam septem vel octo fratres commorentur, ob id potissimum, ut perfectius et absque impedimento Regula ac sancta paupertas observentur. Ea siquidem erat sancti patris Francisci voluntas, ut in Chronico Ordinis habetur, ut pauci dumtaxat fratres in locis degerent.

62. Insuper statuimus quod superiores omnino curent ut hae constitutiones semel in qualibet hebdomada publice legantur, quo tenacius fratrum mentibus inhaereant ac perfectius observentur. Qui in hac re negligentiores extiterint, ad arbitrium vicari provincialis puniantur, atque ubi tertio a vicariis admoniti non resipuerint, ab officio deponantur.

63. Ipsi quoque vicari provinciales, si in harum constitutionum obser-vantia, tam in seipsis, quam in alis prosequenda, minus accurate se gesserint, aut eas publice legere non fecerint, aut delinquentes debita poena non affecerint, quod eorum tamen arbitrio relinquitur, admonitique seipsos non emendaverint, ipsam quoque depositionis ab officio poenam incurrant.

64. Praterea statuimus, ut in ecclesiis nostris copiosa altaris paramenta, aut sacerdotalia indumenta non habeantur, sed duo, vel tria sufficiant. Unum quidem pro diebus festivis, alia pro ferialibus. Neque holosericis aut sericis, aut auro textis vestibus aut paramentis utantur, praesertim quae fimbrias et cruces, tam in casulis, quam in albis et pallis intextas habent, ab omnique alia curiositate abstineant.

65. Statuimus item, quod pallia altarium sint simplicia, absque curiositate ex panno dumtaxat confecta. Nec plures quam duo calices stannei habeantur, ut a nostris ecclesis omnis prorsus curiositas, superfluitas ac pretiositas auri, argenti, serici, holoserici exulent, in isque paupertas et austeritas tantum eluceant; considerantes maxime quod Deus non vasa, aut vestes, sed corda intuetur, si pura atque ab omni vitiorum labe munda sint, et sanctae paupertatis studio ac desiderio affecta que (ut ait sanctus pater noster Franciscus) «haeredes et reges nos Regni coelorum instituit. Pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit».

66. Item statuimus ut veteres et obsoleti habitus fratrum in communi reponantur; instituaturque praefectus communitatis, qui eorum curam diligentem gerat, eos reficiat, lavet, cum opus fuerit, ac mundos servet. Cum vero aliquis fratrum habitum suum abluere voluerit, a communitatis praefecto habitum accipiat, cui non post duos aut tres menses sordidum, sed tribus, vel quattuor tantum diebus elapsis, mundum restituat.

67. Quod si alicui fratrum difficile visum fuerit haec omnia observare, meminerint Dominum nostrum Iesum Christum humilem a pauperem in mundo apparuisse, totamque ipsius vitam nobis tamquam speculum et exemplar propositam esse, ut in ea ipsius humilitatem a paupertatem contemplemur ac imitemur. Id ipsum quoque sanctissimum patrem nostrum Franciscum, ac omnes Dei servos docuisse, ut ex his addisceremus, totius nostra vita ac conversionis exordium, cursum et finem esse, ut Christi Domini crucem amplectamur, atque in ea dumtaxat gloriemur.

Qui sanctorum gesta et actus contemplatur, facile animadvertit, totam religiosi hominis vitam, quoddam poenitentiae || curriculum esse debere. Nam et beatus Martinus Turonensis episcopus, cum morti propinquus esset, discipulis qui eum obnixe rogabant, ut vilia saltem sibi sineret stramenta supponi, respondit: «Non decet, filii, christianum, nisi in cinere et cilitio mori. Et si vobis aliud exemplum relinquerem, a culpa non vacarem».

Id quoque de beato Hieronymo legimus, quod cum nuda humo vix ossa haerentia collideret. Cum vero de cibo et potu agit, antiquos monachos tam abstinentes commemorat, ut etiam languentes aqua tantum frigida uterentur; sanum vero cocto aliquo cibo vesci, ad luxuriae prope vitium accederet.

Ouapropter, fratres charissimi, sanctorum mores, exempla a doctrinas insequentes, ab eorum fermento caveamus, qui cum crucis Christi inimici sint, ab ea nos avellere contendunt, in qua nos gloriari et ad mortem usque eius discipulos esse oportet. Valete in Domino semper.

Hae constitutiones, quandoquidem eo tantum tempore in publicum prodiere, cum Matthaeus iam sponte se generalatus officio abdicaverat, totaque gubernationis summa ad Ludovicum translata fuerat; idcirco sub Ludovici nomine atque auctoritate exaratae fuerunt.