Quo elongati Gregorius Episcopus (1230)

[Gregorius Episcopus Servus servorum dei dilectis filiis] Generali et Provincialibus Ministris ac Custodibus ceterisque fratribus Ordinis Minorum

salutem et apostolicam benedicitonem

1. Quo elongati a seculo ut columbae pennis assumptis in secessum contemplationis supra vos altius evolastis, et conspectius peccatorum iacula praevidistis: et plura, per quae conspicitis salutis impediri profectum, cordis vestri oculus perscrutatur. Unde quae tecta sunt aliis, in conscientiis vestris quandoque spiritus manifestat; splendore intelligentiae spiritualis caligine humanae infirmitatis obducto scrupulus interdum dubitationis inducitur et difficultates quasi inextricabiles ingeruntur.

2. Sane constitutis nuper in praesentia nostra nunciis, quos vos filii Ministri misistis, qui eratis in Generali Capitulo congregati, et te fili Generalis Minister personaliter comparentes: fuit nobis expositum: quod in Regula vestra quaedam dubia et obscura et quaedam intellectu difficilia continentur. Sed sanctae memoriae beatus confessor Christi Franciscus nolens regulam suam per alicuius fratris interpretationem exponi, mandavit circa ultimum vitae suae (cuius mandatum dicitur Testamentum), ut verba ipsius regulae non glossentur, et ut verbis utamur eisdem, quod sic vel sic intelligi debeant, non dicatur; adiciens quod fratres nullo modo aliquas litteras ab Apostolica Sede petant, et alia quaedam interserens, quae non possent sine multa difficultate servari.

3. Propter quod hesitantes, an teneamini ad observantiam Testamenti praedicti, dubietatem huiusmodi de conscientiis vestris et fratrum vestrorum per nos amoveri petistis. Et cum ex longa familiaritate, quam idem Confessor nobiscum habuit, plenius noverimus intentionem ipsius et in condendo praedictam Regulam obtinendo confirmationem ipsius per Sedem Apostolicam sibi astiterimus, dum adhuc essemus in minori officio constituti, declarari similiter postulastis dubia et obscura Regulae supradicta, necnon super quibusdam difficilibus responderi.

Sane quamvis praedictum Christi Confessorem piam intentionem in praedicto mandato habuisse credamus et vos iustis votis eius et desideriis sanctis affectatis omnimode conformari: Nos tamen attendentes animarum periculum et difficultates, quas propter haec possetis incurrere, dubietatem de vestris cordibus amovendo ad mandatum illud vos dicimus non teneri, quod sine consensu fratrum et maxime Ministrorum, quos universos tangebat, obligare nequivit: nec successorem suum quomodolibet obligavit, cum non habeat imperium par in parem.

4. Ad haec sicut per praedictos nuncios intelleximus, dubitatur ab aliquibus fratrum vestrorum, ne tam ad consilia quam ad precepta Evangelii teneantur, tum quia in Regulae vestrae habetur principio: Repula et vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate: tum quia in fine ipsius Regulae continentur haec verba: Paupertatem et humilitatem et sanctum Evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus.

Unde scire desiderant, an ad alia Evangelii teneantur consilia quam ad ea, quae in ipsa Regula praeceptorie vel inhibitorie sunt expressa, praesertim cum ipsi ad alia non se obligare intenderint et vix vel numquam omnia possint ad litteram observari.

Nos autem breviter respondemus ad alia consilia Evangelii non teneri per Regulam nisi ad ea, ad quae magis de bono, et aequo vos obtulistis holocaustum Domino medullatum per contemptum omnium mundanorum.

5. Item cum in eadem Regula sit inhibitum, ne fratres recipiant per se vel per alios denarios, vel pecuniam ullo modo, et ipsi hoc in perpetuum observare desiderent, certiorari requirunt, si aliquibus timentibus Deum fideles aliquos, per quos ipsi subveniant necessitatibus eorumdem, sine offensione Regulae audeant presentare, ac ad fideles eosdem pro necessitatibus ipsis secura recurrere conscientia cum denarios, aut pecuniam noverint accepisse, quos tamen denarios vel pecuniam authoritate propria non intendunt facere conservari nec nomine depositi exigere ab eisdem?

Super quo duximus respondendum, quod si rem necessariam velint fratres emere vel solutionem facere, pro iam empta, possint vel nuncium eius, a quo res emitur, vel aliquem alium volentibus sibi eleemosynam facere (nisi idem per se vel per proprios nuncios maluerint), presentare. Qui taliter presentatus a Fratribus non est eorum nuncius, licet praesentetur ab ipsis, sed illius potius, cuius mandato solutionem fecit, seu recipientis eandem. Idem nuncius solvere statim debet, ita quod de pecunia nihil remaneat penes eum. Si, vero pro aliis imminentibus necessitatibus presentetur, elemosynam sibi commissam potest sicut et dominus apud spiritualem amicum Fratrum deponere: per ipsum loco et tempore pro ipsorum huiusmodi necessitatibus sicut expedire viderit dispensandam. Ad quem etiam fratres pro huiusmodi necessitatibus poterunt habere recursum, maxime si negligens fuerit vel necessitates ignoraverit eorundem.

6. Preterea cum in ipsa Regula contineatur expresse, quod Fratres nihil sibi approprient, nec domum nec locum nec rem aliquam: ac ipsi processu temporis contaminari timeant Ordinis paupertatem, praesertim cum iam dixerint aliqui proprietatem mobilium pertinere ad totum Ordinem in communi, nobis fuit humiliter supplicatum, ut in hoc dignaremur animarum providere periculis et totius Ordinis puritati.

Dicimus itaque, quod nec in communi nec in speciali debent proprietatem habere, sed utensilium et librorum et eorum mobilium, quae licet habere, eorum usum habeant: et fratres, secundum quod Generalis minister vel Provinciales dixerint, iis utantur, salvo locorum et domorum dominio illis, ad quos noscitur pertinere. Nec vendi habent mobilia, vel extra Ordinem fuerit Ordinis gubernator, Generali seu Provincialibus ministris auctoritatem super hoc praebuerit vel assensum.

7. Quia in quodam eiusdem Regulae Capitulo continetur: ut si qui Fratrum instigante humani generis inimico, mortaliter peccaverint, pro illi peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter Fratres, ut recurratur ad solos Ministros provinciales, teneantur praedicti Fratres ad eos recurrere quam citius poterunt sine mora: ipsi pie dubitant, utrum hoc de peccatis publicis tantum intelligi debeat, an de publicis pariter et privatis. Respondetur igitur praedictum Capitulum ad manifesta tantum et publica pertinere, volentes ut Generalis minister constitui faciat tot per Provincias, quot eorum Ministri viderint expedire, de maturioribus et discretioribus sacerdotibus, qui super privatis audiant poenitentes: nisi fratres Ministris aut Custodibus suis ad loca eorum declinantibus maluerint confiteri.

8. Coeterum cum prohibente Regula: nulli fratrum liceat populo praedicare nisi a ministro Generali fuerit examinatus et approbatus et sibi officium predicationis ab ipso concessum, certificari petistis, utrum pro laboribus Fratrum et periculosis decursibus evitandis, Generalis minister dictam examinationem, approbationem et missionem officii praedicationis discretis aliquibus committere valeat, pro examinandis generaliter illis, qui in Provinciis sunt statutis, vel specialiter pro quibusdam.

Ad quod damus tale responsum: quod hoc Generalis minister nulli potest absenti committere, sed qui examination indigere creduntur, mittantur ad ipsum, ut cum Ministris provincialibus conveniant super hoc in Capitulo generali. Si qui vero examinari non egent, pro eo quod in Theologica facultate et praedicationis officio sunt instructi, si aetatis maturitas et alia, quae requiruntur in talibus, conveniant in eisdem, possunt (nisi quibus Minister generalis contradixerit), eo modo quo dictum est populo praedicare.

9. Super eo autem, quod dubitant Fratres, an Vicarii Provincialium ministrorum, quos ipsi sibi substituunt, cum ad Capitulum veniunt generale, possint ad Ordinem recipere venientes, et eiicere jam receptos?

Dicimus quod non possunt, quia nec hoc Ministris ipsis permittitur, nisi eis specialis super hoc licentia concedatur; quibus etiam Generalis minister sicut concedere, sic negare potest licentiam supradictam. Et cum iuxta eandem Regulam, aliis quam ministris Provincialibus Fratrum receptio committi non valeat: multo minus potestatem habeant Provinciales ministri hoc aliis committendi quibusmet; et non aliis est commissum.

10. Insuper dubitantibus vobis, an pro eo, quod in Regula dicitur: Decente generali ministro a provincialibus ministris et custodibus in Capitulo Pentecostes fiat electio successoris: omnium custodum multitudinem oportet ad generale Capitulum convenire: an, ut omnia cum maiori tranquillitate tractentur, sufficere possit, ut aliqui de singulis provinciis, qui vocem habeant aliorum, intersint?

Taliter respondemus, ut singularum Provinciarum Custodes unum ex se constituant, quem cum suo Provinciali ministro pro ipsis ad Capitulum dirigant: voces suas committentes eidem; quod cum etiam statueritis per vos ipsos: statutum huiusmodi duximus approbandum.

11. Denique quia continetur in Regula supradicta, quod Fratres non ingrediantur in Monasteris Monialium, praeter illos, quibus a Sede Apostolica concessa fuerit licentia specialis: quamquam hoc de Monasteriis pauperum Monialium inclusarum

Fratres hactenus intelligendum esse crediderint, cum earum Sedes Apostolica curam habeat specialem et intellectus huiusmodi per constitutionem quandam tempore datae Regulae, vivente adhuc beato Francisco per Provinciales ministros fuisse credatur in Generali Capitulo declaratus, certificari nihilominus postulastis, an hoc de omnibus generaliter, cum Regula nullum excipiat, an de solis Monasteriis Monialium praedictarum intelligi debeat?

Nos utique generaliter esse prohibitum de quarumlibet coenobiis Monialium respondemus. Et nomine Monasterii volumus claustrum, domos et officinas interiores intelligi, pro eo quod ad alia loca, ubi etiam homines seculares conveniunt: possunt fratres illi causa praedicationis, vel eleemosynae petendae accedere, quibus id a Superioribus suis pro sua fuerit maturitate, vel idoneitate concessum, exceptis semper praedictorum Monasteriorum inclusarum locis, ad quae nulli datur accedendi facultas sine licentia Sedis Apostolicae speciali.

Datum Anagniae 4. kal. Octobris pontificatus nostri anno quarto.